- SALARIUM
- SALARIUMmerces servitiô acquisita, inter alia sal quoque habens, unde a Sale nomen accepit. Plin. l. 31. c. 7. Honoribus etiam militiaeque inter ponitur: Salariis inde dictis, magnâ apud antiquos auctoritate. Item, Ancus Martius Rex salis modia sex milia in congiario dedit Populo. Sed et Assyriae Reges pro stipendio salem dabant. Unde Esdrae c. 4. v. 14. ad Artaxerxem Regem scribunt Samariae praefecti, Propterea quod sale palatii salimur. h. e. ut recte interpretatur Iunius, Salarium de Regis palatio accipimus etc. Postmodum accessêre vinum, oleum, bubula, porcina, olera ligna, et coetera, quae Tribunis, Ducibus, Rectoribus provinciarum, militibus praeberi solita; cellarium salarii dixit Lamprid. in Heliogabalo c. 26. Mittebat parasitis per cellarios salaria annua, vasa cum ranis et scorpiis et cum serpentibus, et buiusmodi monstris. Cellarienses species, dicuntur l. 32 C. Theodos. de erog. mil. ann. etc. Quod Salarium plerumque cum stipendio idem faciunt Auctores. Capitolin. tamen distinguit in Clodio Albino c. 10. Huic salarium duplex decrevi, vestem militarem simplicem sed loci sui, stipendium quadruplum. Sic aperte eadem sparantur in Ep. Valeriani ad Mucianum, quae apud Flav. Vopisc. legitur in Vita Probi. Postquam enim stipendium; quod in auro et argento dabatur, memoravit, et vestem; sequitur de salario c. 4. Insalario, inquit, diurno, bubulae pondo octo, porcinae pondo sex etc. Haec enim salario continebantur, Salmas. ad Capitolin. d. l. Inde ad praemium Philosophis solvi solitum voce translatâ. Et quidem initio, cum ipsi Reges Principesque Sepientiae studiis fere soli mcumberent, nullum iis laboris praemium, praeter nominis perennitatem, fuit. Salaria demum, cum minus aestimarentur, constitui coepere, atque ea satis luculenta. Strabo Philosophus a Ptolemaeo Philadelpho, talentis 80. h. e. coronatis 48000. donatus est, ut apud Laertium legimus. Aristotelem ab Alexandro M. 800. talentis fuisse honoratum Plut. docet in vita eius. Vide Iust. Lipsium de Salariis veter. Doctorum Cent. 1. Ep. 76. Primus autem mercede docuisse Protagoras traditur, apud A. Gellium l. 5. c. 3. Appuleium Floridorum c. 18. Quintilianum l. 3. c. 1. etc. Unde Philostratus des illo, πρῶτος δὲ, inquit, παρέδωκεν Ε῞λλησι πρᾶγμα οὐ μεμπτὸν, et idoneam rationem subicit: ἃ γὰρ σῦν δαπάνῃ ςθουδάζομεν, μᾶλλον ἀςθαζόμεθα τῶ προῖκα. A'quo tempore Grammaticis et Rhetoribus, modo disciplinâ et auctoritate Scholas tuerentur, ampla emolumenta non defuerunt. Aequitatem rei exponit Quintilianus l. 12. c. 7. Si res familiaris amplius quid ad usus necessarios exiget, secundum omnes Sapientiae leges patietur sibi gratiam referri, cum et Socr ati collatum sie ad victum et Zeno, Cleanthes, Chrysippus, mercedem a Discipulis acceptaverint; Neque enim video, quae iustior acquirendi ratio, quaem ex honestissimo labore, et ab his de quibus optime meruimus. Apud Romanos M. Antonius Gnipho de mercedibus non paciscebatur, coque plura ex liberalitate discentium consequebatur: Remmius Palaemon ex Schola quadragena annua capiebat. Tantidem docendum conduxit Calvinum Esicium Rom. L. Appuleius. Verrius Flaccus habitationem in Palatio et centena sestertia in annum ab Augusto meruit; ut teceam servos literatores immanibus pretiis emptos dein manumissos. Ex Fisco primus Rhetoribus annua centena constituit Vespasianus: et M. Fabium Quintilianum ex Hispania, Romae inquilinum, stipendium e Fisco accepisse refert Eusebius. Antoninus vero Pius, per omnes etiam Provincias, Grammaticis, Rhetoribus ac Philosophis honores et Salaria detulit: μυρίας nempe δραχμὰς, decies mille drachmas, ut statuunt Lucianus in Eun. Philostratus in Theodoto, et Chresto etc. quae efficiunt Romanae monetae sestertia 40, aureos 400. at nostrae coronatos mille. Quosdam tamen, paucos nempe et eximios, ἐτησίους χρυσοῦς ἑξακοσίους, annuos aureos sexcentos, i. e. duodecies mille drachmas, seu 1200. coronatos accepisse, tradit Tatianus Rhetor; qua de re vide Ioh. Frid. Gronov. de Pecun. vet. l. 4. c. 11. Hinc itaque interrogatio illa Chresti apud Philostrat. οὐχ αἱ μύριαι τὸ ἄνδρα; subintellige αἰτοῦσι vel ζητοῦτι: quae verba ita concepta sunt, ut et Sophistae modestiam praeferre possint; quasi diceret. Annon αἱ μύριαι virum quaerunt, scil. αὑταῖς πρέποντα, ut ait Luicianus? se talem esse dissimulans: et arrogantiam dicam, an fiduciam superbiamque meritis quaesitam, ceu non ille τὰς μυρίας,verum αἱ μύριαι, ipsum ambirent. Ut in armorum iudicio Vir ille militaris,------ ------ Quaeritur istisQuam mihi, maior honor, coniunctaque gloria nostra est,Atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur, etc.Plura de his vide supa Pulveraticu, Puncta, Roborare, infra in voce Solatia, it. Sparta, Stipendium, alibique passim: uti de Iudicum apud Gallos salario infra itidem aliquid in voce Species. Aliud est Salarum seu Salaria, quod inter ministeria sacra memoratur in Inventario Ecclesiae Eboracensis Monastici Anglicani, Unum salarium argenteum intus deauratum, pro sale in dominicis diebus benedicendo, ponderis 3, unciarum et dimidii. Salinum nempe Gall. Saliere. Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.